- CASTULO
- CASTULOurbs olim Episcopalis, nunc pagus HispaniaeTarraconens. Appiano, Καςτόλων, Strahoni corrupte Κλάςτων, et Καςτάων, et Καίτουλον. Artemidoro, Polybio et Stephano Καςτάλων. Eius meminit Silius, l. 3. v. 30.Castulo Phoebei servat cognomina vatis.Et paulo post, v. 391.Fulget praecipuis Parnassia Castulo signis.Populi Castulonenses Plinio, l. 3. c. 3. Oretanorum urbs maxima est (inquit Bochart. l. 1. Chanaan. c. 34.) Baeticae finis versus Orientem, ubi Baetis ne scaphis quidem est pervius, propter confragosas crepidines, quibus utrimque obsidetur. Res expressa in Strabone, qui, postquam Beatin stadiis fere quingentis Hispalin usque, ὅλκασιν ἀξιολόγοις, onerariis grandioribus, navigari docuit, et minoribus usque ad Ilipam et Cordubam usque scaphis, τὸ δὲ ἀνω, inquit, τὸ ἐπὶ Κλάςτῶν (lege ῾καςταλῶνα) ουκ ἔςτι πλώϊμον: παράλληλοι δὲ τιῃες ῥάχρις ὀρῶν παρατείνουσι τῷ ποταμῷ. Ubi Πἅχεις sunt rupes, ad quas fluctus cum fragore alliduntur: unde Proverbium in loquaces, ῥαχίας λαλίςτερος. ripâ aut litoris crepidine loquacior. Cum autem ad huiusmodi ῥάχεις sita fuerit Castulo, ut Geographus auctor est, ab aquarum fragore videtur esse appellata, quia castala ab Arabibus fluvii fragor dicitur. Hoc saltem verosimilius, quam quod Graeci fabulantur, non aliâ ratione freti, quam vocis sonô, Castalium, Castaliae nymphae filium, a qua prope Cytham et Parnassum fons Castalius dictus est, Castulonem in Hispania condidisse. Unde Silius, l. 3. v. 97. de Imilce uxore Annibalis, quae Castulone nata erat, ut ex Livio discere est.------ ------ Cyrrhaei sanguis ImilceCastalii, cui materno de nomine dictaeCastulo. ------ ------ ------Ad Castulonem meminit Strabo fodinae plumbi, cui argentum erat admixtum. Sed et argenti fodinas in eodem agro memorat his verbis Polyb. l. 10. Ε᾿ν τοῖς περὶ Καςταλῶνα τόποις, περὶ Βαικύλαν πόλιν, οὐ μακρὰν τῶ αργυρίων μετάλλων. Haec Baecula est Obulcum Ptolemaei, cui vicina fuit Castulo ad Baetim, non ad Anam, ubi describunt πινακόγραφοι. Sed, in Castulonis situ, fefellit illos numerus latitudinis, qui in Ptolemaeo corruptus est, ut Casaubonus recte observat. De Castulone plura qui volet, Livium legat, l. 24. c. 41. et l. 28. c. 13. 19. 20. Nunc tenuis vicus est, infra montes, ubi transitus Puterto de Muradal, inter Castellam novam et Andaluziam. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.